- CHLORION
- CHLORIONmemoratus Aristoteli, apud Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro, c. 6. Item avis, etiam χλωρεὺς dicta, quod lutei coloris; hoc enim Graecis τὸ χλωρὸν notat, qui proin et luteum in ovo χλωρὸν appellant. Alias tamen χλωρὸν et χλοερὸν etiam viridans, virens, viride, significat, qualis herbarum color est: a χλόη, herba; item viriditas. Unde χλωροὶ φοίνικες, palmae recentes, oppositae ταῖς θησαυρίςτοις καὶ ξηροῖς, conditis et aridis. Et Chrysoprasus χλωρότερος τȏυ χρυσοβηρύλλου, viridior est Chrysoberyllo, apud Theophrastum: utpote cum ex aureo et porraceo (quod exacte ac merace viret) mixtam lucem trahat. Idem tamen, cum carbunculos χλωροειδεςτέτους vocat, illos pallidiores intelligit. Quam proin duplicem notionem vocis Χλωρὸν non attendentes plerique, circa haec non raro impingunt. Salmas. ad Solin. p. 1106.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.